monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XLI <<<     >>> XLIII

Caput XLII

1 Sicut autem duo Isaac filii, Esau et Iacob, figuram praebuerunt duorum populorum in Iudaeis et Christianis (quamvis, quod ad carnis propaginem pertinet, nec Iudaei venerint de semine Esau, sed Idumaei; nec Christianae gentes de Iacob, sed potius Iudaei; ad hoc enim tantum figura valuit, quod dictum est: Maior serviet minori): ita factum est etiam in duobus filiis Ioseph; nam maior gessit typum Iudaeorum, Christianorum autem minor.
2 Quos cum benediceret Iacob, manum dextram ponens super minorem quem habebat ad sinistram, sinistram super maiorem quem habebat ad dextram: grave visum est patri eorum, et admonuit patrem velut corrigens eius errorem et quisnam eorum esset maior ostendens.
3 At ille mutare manus noluit, sed dixit: "Scio, fili, scio. Et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit in multitudinem gentium."
Etiam hic duo illa promissa demonstrat. Nam ille in populum, iste in multitudinem gentium.
4 Quid evidentius quam his duabus promissionibus contineri populum Israelitarum orbemque terrarum in semine Abrahae, illum secundum carnem, istum secundum fidem?